|
|
|
|
|
|
Karissimi quotiens cumque ad eclesiam uel ad sollemnitatem martirum
conuenti fueritis... cum Dei adjutorio jmplere contendite
[tenete]... Sunt enim plurime, et precipue [plus
majus] mulieres, qui jn eclesia garriunt... Adtendat
[gatet] unusquisque [quiscataqui] ne munera
accipiendo alterius causam malam faciat suam penam si jnjuste judicauerit;
accipe pecunie lucrum et jncurrit [kaderat] anime detrimentum. Non se
circumueniat qui talis est [nonse cuempetet elo uamne
ensiui]; jn illo enim jmpletur quod scriptum est: jn quo judicio
judicaueritis judicauimini. Forsitam [alquieras] quando jsta
predicamus aliqui contra nos jrascuntur et dicunt: jpsi qui hoc predicant
hoc jmplere dissimulant [tardarsan por jnplire]; jpsi
sacerdotes, presuiteres et diacones talia plura conmittunt [tales
muitos fazen]; et quidam, frates, alicotiens [alquandas
beces] uerum est, quod pejus est. Nam aliqui clerici et jnebriari
se solent, et causas jnjuste subuertere [transtornare] et jn
festiuitatibus causas dicere et litigare non erubescunt [nonse
bergudian tramare]. Set num [certe] quid toti
condemnandi sunt... Nos jpsos pariter [aduna] arguimus
[castigemus];... admoneo [castigo]; jnˇ diem
judicii duppliciter crimins [peccatos]
reus esse timeo; ad mensam cordis uestri offero [dico] legem
diuinam, quasi [quomodo] Domini mei pecuniam
[ganato]. Christus cum uenerit sacerdotibus, jpseest
exacturus [de la probatione] usuram [ela
legem]... Saluatoris precepta jnsinuo [jocastigo]
... qui et nobis tribuat libenter [uoluntaria] audire quod
predicamus... abjubante domino nostro Jhesu Christo cui est honor et
jmperium cum patre et Spiritu Sancto jn secula seculorum
[conoajutorio de nuestro dueno, dueno Christo, dueno Salbatore, qual
dueno get ena honore, equal dueno tienet ela mandatjone cono Patre, cono Spiritu Sancto, enos
sieculos delosieculos. Facanos Deus omnipotes tal serbitjo fere ke denante
ela sua face gaudioso segamus. Amen] |